monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 187

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 187
Aelius Pertinax menses VI. Hic Iuliani iurisperiti scelere occiditur in palatio, quem, mense septimo postquam coeperat imperare, Severus apud pontem Milvium bello victum interfecit. Victor decimus tertius Romae episcopus, datis late libellis, constituit Pascha die Dominico celebrari, sicut et praedecessor eius Eleutherus a quinta decima luna primi mensis usque in vicesimam primam.